- LUDOVICUS III
- I.LUDOVICUS III.Ruperto Imp. Patri in Electoratu successit, cogn. Barbatus, vel Pius, vel Caecus. Patre in Italia degente, eius vicarius fuit; in Palaestinam copias, tum in Prussiam, pro Teutonicis duxit; non minusbellum quoque habuit adversus Moguntinum et Badensem. Praeses Conc. Constant. sententiam in Ioh. Hussum et Hier. Pragensem latam, iussu Caesaris, lictoribus exsequendam commisit: cuius causâ eius familiam in se exstinctam esse, credidit Otho Henr. Elector, qui orbus et ultimus Decessit, A. C. 1559. Electoratu in Simmerensem lineam delato. idem Pontisicem Ioh. XXIII. in Conc. depositum cepit, custodiaque arctâ Heidelbergae primum, dein Manhemii detinuit. E Conc. rediens senex Latinae linguae studere coepit. Ei successit fil.II.LUDOVICUS III.a Martino V. et Sfortia, Iohannam II. deturbatum euntibu, in Italiam vocatus, satis prospero successu usus est. Sed alphonsus Arragoniae Rex qui Siciliam tenebat, a Iohnna adoptatus, huius patrocinium suscepit, Sfortiaque Connestabilis eiusfactus et Capuano Principatu demulsus, ad illam se iterum applicuit, unde Lud. in Galliam regredie coactus est. Paulo post indignata Alphonso Iohanna, Baronum consilio. Lud. adoptatum, a subdiris agnosci voluit, Calabriae Ducatu ipsi donato. Tum Alphonsus, ex Arragonia redux, Massiliam cepit, A. C. 1423. Lud. vero et Iohanna, Catalaunos regno pepulê. runt. Obiit Cosentiae, A. C. 1434. Successit Renatu frater. Iustinian. Ann. Genu. Barthol. Facius l. 3. de reb. gest. Alphonsi. Collenutius, etc.III.LUDOVICUS III.successit Patri Lud. Balbo, una cum fratre Carlomanno, coronatus: quorum iuventutespretâ Lud. Germaniae Rex turbas daturus, Lotharingiae parte concessâ, quievit. Regnum dein a fratribus divisum, A. C. 880. et Lud. Francla Neustriaque, Carlomanno vero Burgundia et Aquitania obtigit, Hi dum Bosonem, quise Provinciae Burg. Rex proclamari curaverat, Viennae obsessum tenuêrunt, Normanni Picardiam ingressi, prope Ambianum, magnâ clade a Lud. caesi sunt, Carlomanno interea obsidionem urgente. Paulo post Turonibus aeger Obiit, contra eosdem hostes maiora meditatus, in Fano S. Dionysii, A. C. 881. P. Aemilius, illum puellam equo insectantem, dum in cautus in ianuam irrumpit, posti caput allisisse refert.IV.LUDOVICUS IIIBalbus, a Ioh. IX. ad Imperium vocatus et coronatus, cum Lud. Rege Germaniae, ad Marsuam foedus fecit, duos filios ex Ansgarda, inscio patre ductâ, misere amisit: illâ tandem repudiatâ Adelheidam sibi coniunxit,hacque gravida, Obiit A. C. 379. Iidem. Vide Lud. II. Gall. Rex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.